monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 102, 18
Non secundum peccata nostra fecit nobis. Deo gratias, quia hoc voluit. Non quod merebamur accepimus: 'Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. Confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum:' secundum quid? 'Secundum altitudinem coeli a terra.' Quid dixit? Si aliquando potest coelum abscedere a protectione terrae, aliquando poterit Deus non protegere timentes se. Attende et coelum: ubique, undique protegit terram, et nulla pars terrae est quae non coelo protegatur. Peccant homines sub coelo, faciunt omnia mala sub coelo; tamen proteguntur coelo. Inde lux ad oculos, inde aer, inde spiritus, inde pluvia ad terram propter fructus, inde omnis misericordia a coelo. Tolle auxilium coeli a terra, statim deficiet. Sicut ergo protectio coeli permanet super terram, sic protectio Domini permanet super timentes eum. Times Deum, supra te est protectio ipsius. Sed forte flagellaris, et putas quia deseruit te Deus. Si deseruit protectio coeli terram: Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.